Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
Prestaria domni Assueri abbatis

Dum fragilitas humani generis pertimescit ultimum uitae terminum subitaneae transposicone ventura oportet ut non inveniat unumquemque inparatum ne sine aliquo bono opere respectu migret de seculo sed dum suo iure et potestate consistit preparet sibi viam salutis per quam ad aeternam beatudinem valeat pervenire. Ideoque ego asuerus in dei nomine abba dum non habetur incognitum qualiter domnus et gloriosissimus rex karolus nobis per preceptum suum confirmavit in pago andegavo villa cuius vocabulum est caciaco cum omni integritate et soliditate vel appendiciis suis. Igitur ego asuerus abba pro animae meae remedio seu et pro anima piissimo domno rege Karolo vel pro anima domnae reginae hildegardanae, et pro animabus infantum ipsorum rem superius intimata dono a die presente a s. salvatore monasterio positum in finibus ardinne super fluuium prumia ubi caenobialis vita monachorum degere videtur cum omni integritate trado atque transfundo perpetualiter ad possidendum dono donatumque in perpetuum esse volo ad monasterium superms nominato id est tam terris domibus aedificiis acolabus mancipiis vineis. Silvis campis pratis pascuis aquis aquarumue decursibus et incursibus mobile et immobilibus pecuniis peculiis gregibus cum pastoribus presidiis farinariis adiacentiis quesitum vel ad requirendum omnia et ex omnibus totum et ad integrum quicquid ab ipsa villa aspicere videtur a die presente pars predicti monasterii aut rectores ipsius eam habendi tenendi possedendi vel quicquid exinde pro oportunitate ipsius monasterii elegerint faciendi liberam hac firmissimam in omnibus potiantur arbsit. Si quis vero quod futurum esse non credo si ego ipse quod absit aut aliquis de heredibus hac proheredibus meis seu quislibet persona contra presentem epistolam dinationis meae et domni nostri pippini regis quam propter nomen domni et reverentiam s. salvatoris spontanea voluntate fieri decrevi venire aut aliquid agere voluerit. aut tergaversator steterit anathema rit et tam qui fecerit quam qui faciendo consenserit et cum suprascripto s. salvatoris nostri ante tribunal iudicis deducat rationem et insuper inferat cum cogente fisco partibus monasterii prumiense auro libras tres argentum pondus decem coactus exsoluat et quod repetit nullatenus valeat vindicare sed presens haec donatio omni tempore inuiolata permaneat cum stipulatione subnixa. Actum est prumia monasterio sub die XV Kal. Septembr. anno VIIII regnante domno nostro karolo gloriosissimo rege. Ego asuerus abbas hanc donationem a me factam S. egidii S. ragranfredo S. bodilone S. benedicto S. anastasio S. probatio S. ernaldo S. ursone S. aiglalfo S. victorio S. ermenaldo.