Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Si aliquid de rebus nostris ad loca sanctorum conferimus hoc nobis procul dubio in aeterna beatudine retribuere confidimus. Igitur ego in dei nomine gislebertus pro remedium animae meae vel pro aeterna beatudine ut aliquid de peccatis meis pius domnus minuere dignetur dono ad monasterium s. salvatoris qui est constructum infra terminos bedinse atque ardinnae. Ubi rivulus qui dicitur detinbach ingreditur in fluvio prumia ubi vir venerabilis asuerus abba peesse videtur hoc est in pago bedinse rem iure proprietatis meae in loco qui dicitur uuicus. quem de parte genetricis meae bertsuindanae michi obvenit similiter et in pago carasco in loco qui dicitur uualamar-villa quicquid in ipsa villa habere visus sum hoc est terris silvis pratis pascuis aquis aquarumue decursibus omnia et ex omnibus totum et ad integrum ad iam dicto monasterio s. salvatoris dono trado atque transfundo perpetualiter ad possidendum. Si quis vero quod futurum esse non credo si ego ipse quod absit aut aliquis de heredibus ac proheredibus meis aut ulla opposita persona qui contra hanc traditionem venire temptaverit aut eam infrangere voluerit iram trinae maiestatis incurrat et insuper inferat partibus ipsius monasterii cum cogente fiseo auri uncias X. argentum libras quatuor coactus exsolvat et quod repetit evindicare non valeat sed presens traditio ista omni tempore firma et inviolata permaneat cum stipulatione subnixa. Actum prumia monasterio sub die V kalend. decembris anno X regnante domno nostro karolo gloriosissimo rege.

Signum gislebert qui hanc donationem fieri et firmare rogavit S. Ernaldo S. sicardo S. theodonio S. uuarinbald nodricus clericus scripsit.

Carta quam gislebertus fecit in pago bedinse in loco nuncupante Uuic et in pago carasco in uualmarvilla.