Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Si aliquid de rebus nostris ad loca sanctorum conferimus hoc nobis procul dubio in aeterna beatudine retribuere confidimus. Igitur ego in dei nomine helmoinus pro remedium animae meae vel pro aeterna beatudine ut aliquid de peccatis meis pius domnus minuere dignetur dono ad basilicam s salvatoris. que constructa est infra terminos bedinse atque ardinnae ubi rivulus qui dicitur dethinbach ingreditur in fluvio prumia ubi vir venerabilis asuerus abba preesse videtur hoc est in pago carosco rem iure proprietatis meae in villa qui dicitur Bidonisuaim quem genitor meus trasninus seu genitrix mea teodsinda michi in alode dereliquerunt cum omni merito et terminos suos ibidem aspicientes vel pertinentes cum domibus terris edificiis accolabus mancipiis silvis campis pratis pascuis aquis aquarumue decursibus farinariis greges cum pastoribus pecunium peculium utriusque sexus maioribus vel minoribus mobilibus et immobilibus vel quicquid dici aut nominari potest quicquid ibidem mea videtur esse possessio vel dominacio omnia et ex omnibus a die presente ad iam dictum monasterium s. salvatoris dono trado atque transfundo perpetualiter ad possidendum ita ut ab hac die memoratas res pars predicti monasterii vel abbas eiusque rectores aut agentes ipsius monasterii facere voluerint liberam ac firmissimam in omnibus habeant potestatem faciendi. Si quis vero quod futurum esse non credo. Si ego ipse quod absit aut aliquis de heredibus ac proheredibus meis aut ulla opposita persona qui contra hanc traditionem venire temptaverit aut eam infrangere voluerit iram trinae maiestatis incurrat et recipiat in se perpetuam dampnacionem quam recepit iudas traditor domni et insuper inferat partibus ipsius monasterii cum cogente fisco auri uncias X argentum libras quatuor coactus exsolvat et quod repetit evindicare non valeat sed presens traditio ista omni tempore firma et inviolata permaneat cum stipulatione subnixa. Actum prumia monasterio sub die VI Kal. marcii anno X regnante domno karolo gloriosissimo rege.

s. helmoino qui hanc traditionem fieri rogavit. S. ardrado S. ebrulfo S. herlebaldo S. gauberto S. rigolanae S. aimberto S. guntario S. ardrudo nodricus scripsit.