Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Domno atque meritis venerando asvero abbate de monasterio s. salvatoris prumiense ego uualac dum onmibus non habetur incognitum qualiter ego res meas in pago mosalinse super fluvio salmonna in villa quae dicitur superiore ad monasterium s. salvatoris per strumenta delegavi sed postea mea fuit peticio et vestra seu servorum dei qui in ipso cenobio commorare videntur decrevit voluntas ut ipsas res vestras superius nominatas michi per vestrum beneficium prestare debuissetis quod ita et fecistis id est ipsa porcione quod ut supra dixi de parte genitore meo francone et germano meo uuarimbald michi advenit quod ego ut iam dixi per strumenta ad monasterium s. salvatoris delegavi necnon et vineolas duas super fluuium mosella ad porto pingontio in ea vero racione ut ipsas res vestras superius nominatas per vestrum bencficium excolere atque usu fructuario tenere debeam. Et nichil exinde neque vendendi neque alienandi potestatem habeam nisi ut iam dixi quamdiv aduiuo per vestrum beneficium tenere et excolere faciam. Unde adcensimus nos ipsos annis in luminaribus ipsius basilicae ad festa s. salvatoris denarios IIII aut in cera aut in argento et si de ipso censo negligens aut tardus apparvero cum fide facta pro censo solvere fariam et de ipsas res expoliatus quamdiv aduiuo esse non debeam post meum quoque decessum ipsas res emelioratas casa s. salvatoris seu rectores ipsius absque ullius iudicis consignatione vel expectata traditione recipere faciant.

Actum sugiaco villa anno nono regnante karolo gloriosissimo rege. Precaria quam ego uualac fieri rogavi S. daxilone S. Teodfredo S. uualtario S. Gunthachro S. Olone S. Bobone S. maghinfredo S. ildrado S. Gislebert S. Sigifredo S. Uu1ferio S. theodone S. Ugoni ego Blidgarius rogatus scripsi Prestaria uualane do salmonna in pago bedinse.