Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
Dominum Bertrudis et filii sui Uuaningi in loco nuncupato Hagane ad Casleucam.

Si aliquid de rebus nostris ad loca sanctorum vel pauperibus conferimus hoc procul dubio in eterna beatudine apud pium domnum retribuere confidimus. Igitur ego in dei nomine Bertrudis et filius meus uuaningu pro animae nostrae remedium ut aliquid de peccatis nostris in diem iudicii pius dominus minuare dignetur quia ipse dixit: date elemosinam et ecce omnia munda sunt vobis. Propter hoc igitur donamus ad basilicam s. Peti·que est constructa super fluvio casleuc ubi vir venerabilis Asuerus abba preesse videtur in loco nuncupante adagane sitam in pago efflinse ego bertrudis dono porcione illa quod genitor meus Uuicharius michi in alodo dereliquit. Similiter et ego Uuaningus dono porrione illa quod amita mea Adaldrudis michi tradidit tam in terris silvis pratis pascuis aquis aquarumue decursibus mobilibus et immobilibus cultis et incultis totum et ad integrum quantumcumque ibidem nostra videtur esse possessio vel dominatio. Hec omnia a die presente ad iam dicta ecclesia s. Petri donamus et tradimus perpetualiter ad possiendum ut de hunc diem habendi: tenendi et possidendi quicquid pars predicta aecclesia s. Petri eiusque rectores facere voluerint liberam et firmissimam in omnibus habeant potestatem ad faciendum. Si quis vero quod futurum esse non credimus si nos ipsi aut ullus de heredibus nostris ac proheredibus seu quislibet homo aut ulla persona qui contra hanc epistolam donacionis nostrae, quam nos propter nomen domini fieri decrevimus venire aut eam infringere voluerit una cum cogente fisco auri libras duas argento pondus tres coactus exsolvat et quod repetit evindicare non valeat sed presens donacio ista omni tempore firma et inviolata permaneat stipulatione subnixa.

Actum Casleuc sub die III Kal Julyas anno IIII regnante domno nostro karolo gloriosissimo rege.

Signum Bertrudis quae hanc donationem fieri et affirmare rogavit. Ego Cicianingus hanc donacionem a me facta, S. cursone comite S. rodingo germano meo. S. odillario germano meo. S. Raginberto. S. Gisleberto. S. Uuichario. Ego Nodricus monachus scripsi.