Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Domno sancto et in Christo patri: Asvero abbate ego Sigifredus quatenus a mea peticione vestra habuit pietas et benevolencia ut loca seu res nuncupantes in erlino curte seu et in osa quem ego pro animae meae remedium ad monasterium s. salvatori. Delegavi ad beneficium dum advivo excolere permisistis ea scilicet racione ut annis singulis ad missam s. salvatoris sex denarios valentes aut in cera aut in drappiis aut in pecunia ad ipsius basilicae solvere debeam tam pro ipso usu quam pro animae meae remedio. Post meum quoque discessum vobis vel successoribus vestris ad superscriptum monasterium vestrum condonavi ea tamen condicione ut dum advivo suprascripta loca quod ego pro animae meae remedium ad ipsum s. locum delegavi absque ullo preiudicio ad monasterium vestrum sine ulla diminutione de qualibet res usu fructuario ordine possidere debeam et post meum discessum prefata loca absque ullo iudici contradictione uos et agentes vestri in vestra faciatis revocare dominacione perpetualiter ad possidendum. Hanc autem precariam non sit necesse de quinquennium in quinquennium renovare sed ista sola per se sufficiat facta precaria sub die VIII Idus septembris anno IIII regnante domno nostro Kalolo gloriosissimo rege.

Signum Sigefridi qui hanc precariam fieri et adfirmare rogavit S. Hervaldo S. Uualdono S. Riclardo S. Ursione S. Berno S. Saul Ego Uuirtradus rogatus scripsi. Carta quam Sigefridus fecit in caresa.