Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de Marmoutier pour le Vendômois. Appendix, Lancé Nr. 68

L’abbé Eudes à bail à Geoffroi de Varenne, pour sa vie durant, les moulins de Varenne dépendant du prieuré de Lancé
Datierung: 1125-1137

CONCESSIO MOLENDINORUM DE VARENNIS GAUFREDO DE VARENNIS FACTA.
CIROGRAPHUM.

Noverint presentes et futuri Maioris Monasterii habitatores quod ego frater Odo abbas, laudantibus quibusdam fratribus nostris, concessi Gaufredo de Varennis molendinos nostros de Varennis qui pertinent ad domum Lanciaci, in vita sua, tali tenore ut per annum octo modios annone, quatuor scilicet frumenti et quatuor annone molturengie, domui Lanciaci reddat et molturam annone monachorum sicut et annone aliorum hominum habeat; cuius annone reddende terminus est in nativitate Domini et in festivitate Sancti Xristofori. Si autem ipse Gaufredus eosdem molendinos in vita sua, sponte sua dimittere voluerit vel tale forisfactum fecerit, quod emendare non possit aut non velit, pro quo eos iuste perdat, idem molendini ad ius nostrum soluti et quieti et ita per omnia parati, sicut eos tenebat, redibunt. Quandiu vero eos tenebit pro posse suo, potius emendare studebit quam in aliquo deteriorari, nec umquam, aut per se aut per alium, queret ut in ipsis molendinis adversus nos aliqua calumnia surgat. Censum quoque eorumdem molendinorum X scilicet solidos, tres denariorum cenomanensium et VII solidos vindocinensium, reddet. Facta igitur ei hac concessione in cellario nostro, dedit nobis post decessum suum unum arpennum prati quod est situm ante portam eorumdem molendinorum, et ipsum donum prius nobis factum postea super altare Beati Martini posuit. Huic concessioni vel dono presentes fuerunt monachi: Ego frater Odo abbasHugo hospitalariusJohannes Saracenus, tunc prior LanciaciBermundus subbaiulus. Famuli autem: PaganusBeliardisEschivardusIsembardus cellarariusRotbertus et Boteretus.