G. abbé de Marmoutier donne à bail à G. prêtre de Crucheray, sa vie durant, avec clause de retour au monastère, à son décès, une métairie sise dans cette paroisse, avec une grange et les dîmes, pour trois muids de grains, moitié froment, moitié avoine et deux muids de vin, avec charge de réparer les bâtiments, en prenant le bois nécessaire sur le prieuré de Lancé.
Datierung: 1122
Ego frater G., Dei gratia Maioris Monasterii humilis minister, notum fieri volo presentibus et futuris quod assensu et voluntate fratrum capituli nostri, G. presbitero de Cuchere concessi medietariam nostram quam ibi habemus, cum grangia et decima et terra et ceteris ad eam pertinentibus, cum quadam porcione oblacionum quas in altario capiebamus, quandiu vixerit habendam et possidendam, ea condicione et pacto quod annuatim inde nobis tres modios partim avene et partim frumenti, dimissa et quitata mestiva, quam prius dabamus resignabit, duos etiam annuatim similiter reddet modios vini. Domus vero idem presbiter reedificabit, prout opus erit, et pecoribus et bobus et ceteris que medietaria solet et debet habere ipsam instaurabit, et modis quibus poterit meliorabit. De nemore autem nostro de Lanceio quantum predecessores sui medietarii solent habere, ad edificacionem domorum accipiet. Cumque, Deo disponente, predictus presbiter in fata decesserit, medietaria cum omnibus supradictis, sicut instructa fuerit et meliorata, quieta et immunis ad nos revertetur. Terminus autem solucionis frumenti ad festum Sancti Remigii, terminus vero solucionis vini tempore vendemiarum, et frumentum autem et vinum Iegitimum erit et avena similiter. Testes huius pactionis sunt: Willemus de Tarenchat – Magister Enardus – Willelmus tunc prior Lanceii – Willelmus capellanus de Nugcario – Willelmus maior, et alii plures.