Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de Marmoutier pour le Vendômois. Appendix, Lancé Nr. 60

Raoul de Montfollet, qui contestait aux moines de Marmoutier la possession des églises de Lancé, fait un accord avec le prévôt de Bezai. Il en reçoit dix livres de deniers, et renonce à ses prétentions.
Dating: 1090

ACCORD AU SUJET DES ÉGLISES DE LANCÉ.

Noverint posteri nostri quod Radulphus de Montefoleto calumniatus est nobis ecclesias de Lanceio pro eo quod de fevo suo erant. De qua calumnia ad hanc concordiam venit cum eo domnus Gualterius, qui tunc erat prepositus de Beziaco, scilicet dedit ei X libras denariorum, et ille guerpivit nobis totam calumniam illarum ecclesiarum, ut liberas ac solutas ab omni dominio quod ibi prius habuerat ulterius eas teneremus, sicut Domitilla eas tenuerat, de qua eas acceperamus. – Actum anno ab incarnatione Domini M XC, sub domno abbate Bernardo; cuius rei testes subscripti sunt: Simon BerardusValterius monachusRainardus monachusAdelelmus monachusGaufredus Bisolus - Varnerius, frater eiusAlbericus de MoncaicoLandricus miles de Papia. Facta fuerunt hec apud Sanctum Gentianum in domo Gaufredi Peioris lupi.

S. Radulfi +