Dometa donne aux religieux de Marmoutier les trois quarts de l’église de Lancè. Dreux leur remet aussi le dernier quart, du consentement de Gervais de Vendôme, de qui il le tenait, et qui lui-même leur avait fait don déjà de l’église de Saint-Secondin.
Dating: 1090
Noverint presentes monachi Beati Martini et posteri qui futuri sunt, quod Gervasius de Vindocino ecclesiam Sancti Secundini Beato Martino Maioris Monasterii et monachis inibi servientibus Domino contulit. Dometa autem de Vindocino tres partes ecclesie dedit nobis de Lanceio, et Drogo, Ansberti filius, assensu et benevolentia coniugis suae Aemeline filiorumque suorum Bernardi et Hugonis ac filiarum suarum Tesseline, Aremburgis, Johannae, quartam partem altaris et decime de supradicto Lanceio solutam ac quietam contulit, concedente supradicto Gervasio, a quo eam partem tenebat, cum uxore sua nomine Osibila, et concedentibus filiis suis Lancelino, Guillelmo, Bruello, Bernerio. Ex hoc dono in Maioris Monasterii capitulo insimul venerunt Gervasius, Drogo, cum uxoribus et filiis ac militibus; hec dona, percepto a domno Bernardo abbate monasterii beneficio, auctorizaverunt. Quod audierunt et viderunt, tam ex nostra parte quam sua, homines isti. Ex parte sua adfuit: Gaufredus Ruillatus – Alter Gaufredus – Raherius – Hugo Viviani filius – Guillelmus. Ex nostra autem: de Soomziaco – Gaufredus – Sanzelinus – Landricus. Ea autem conditione Drogo donavit, quatinus unum ex consanguinitate eius clericum ad monachatum reciperemus, si quem talem tunc temporis filium seu parentem haberet, qui, iam decursis annis pueritiae, homo videretur fore. Hoc autem testificamur testes prenotati et hii subscripti: Haimericus – Ogerius – Guausmarus – Gualterius Clavellus – Ademarus carpentarius – Herveus – Actum est autem ab anno Domini MXC indic, epac concurrente, tempore domni Bernardi abbatis.

