Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de Marmoutier pour le Vendômois. Appendix, Lancé Nr. 58

Adèle, mère de Foucher de Vendôme, donne aux religieux la moitié de ses alleux de Burzai, se réservant la jouissance du reste. Au bout de peu d’années, elle leur remet, du consentement de son fils et de sa fille, la seconde moitié, pour qu’ils jouissent librement de la totalité.
Datierung: Um 1060

DONATION FAITE PAR ADÈLE DE SES ALLEUX DE BURZAI.

Notum sit fratribus nostris, scilicet monachis Maioris Monasterii, quod Adela, mater Fulcherii vindocinensis, dedit nobis, pro anima sua, omnes alodos suos de Burzeio, ita ut ipsa dum viveret, haberet eorum partem dimidiam, nos aliam dimidiam, post mortem autem eius totum possideremus, et sic per aliquot annos, communiter eos tenuimus. Postea, cum adhuc esset sana et incolumis, pro maiore mercede anime sue reliquit nobis et ipsam partem quam tenebat, et fecit ut in vita sua ipsos alodos totos ad integrum possideremus solutos et quietos, annuente filio suo Fulcherio, et filia sua Agnete, uxore Gilduini de Malliaco, et filio ipsius Agnetis Hugone. Testes concessionis Agnetis et Hugonis hi sunt: Guarnerius filius GuillelmiRotbertus Mansillus et frater eiusRainaldus presbiterAdelardus de Lavari.