Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de Marmoutier pour le Vendômois. Appendix, Lancé Nr. 57

Les trois frères Guicher Tallhart, Geoffroi Hativat et Rodulfe ayant porté aux religieux le corps d’Ives, leur père, pour qu’ils l’ensevelissent, leur donnent les coutures seigneuriales de Gombergean, pour le repos de son âme et pour leur avoir remis le tapis dans lequel ils avaient apporté le défunt.
Datierung: Vor 1050

DONATION DES COUTURES SEIGNEURIALES DE GOMBERGEAN.

Nosse debetis, si qui eritis posteri nostri Maioris scilicet huius habitatores Monasterii Sancti Martini, Guicherium cognomento Tallahardum et Gaufredum Hativatum et Rodulfum fratrem eorum, cum attulissent ad nos defunctum Ivonem patrem suum terre mandandum, donasse Sancto Martino et nobis culturas dominicas ipsius Ivonis, quas habebat apud villam Gumberge, pro anima videlicet illius, et propter quod tapetum, in quo adductum fuerat illud corpus, eisdem reddidimus. Salomon autem frater eorumdem, quia tunc adhuc puer, donationi eorum non annuisset, post annos plures unum modium frumenti a nobis accepit ut annueret, et annuit. Testes hinc fuerunt: Odo monachus et priorGauscelinus monachus, prepositus de BuziachoAnsegisus, homo Sancti MartiniBoselinus faberRobertus hospitalariusHerbaldus de NogentoHilduinus filius Durandi.