Rainaud de Monnaie, fils de Thierry le Veneur, revendique aux moines, la moitié du moulin Herpin, qu’il avait souvent envahi, disant que ce moulin dépendait anciennement de son père ; mais par l’entremise de Thibaut, fils de Robert des Roches, son seigneur, et du viguier Malet, il remet tous les droits qu’il avait sur le moulin, du consentement de sa sœur et de ses fils. Les moines lui donnent alors trente sols angevins, et sept à sa sœur et à ses fils.
Datierung: 1130
Notum sit omnibus quod Rainaldus de Monediaco, filius Teoderici venatoris, calumniabatur Monachis Maioris Monasterii Lavarzini commorantibus dimidium molendinum qui dicitur de Hulpino, dicens eum patris sui antiquitus extitisse, propter quem, cum in multis predictos monachos infestasset, tandem mediante domno eius Tetbaldo, filio Rotberti de Rupibus, et Maleto vicario, ventum est inter eos ad huiuscemodi concordiam. Dimisit namque ipsis monachis predictus Rainaldus illam omnino calumniam, et quicquid iuris in eodem molendino habere videbatur eis in elemosinam perpetuo possidendum quiete donavit, et hoc idem sorori sue Ameline et filiis ac filiabus eius concedere fecit, quorum ista sunt nomina: Haimericus Guido, Matheus, Amiota, Osanna, Hildeburgis. Habuit autem inde iam dictus Rainaldus, de caritate Beati Martini, per manum Rainaldi armarii et alterius Rainaldi fratris eius, tunc Lavarzini prioris, XXX solidos andegavensis monete; soror vero eius et filii ipsius septem solidos. Testes de concessione Rainaldi sunt monachi: Guillelmus prior – Nicholaus – Rainaldus armarius – Gauscelinus Radulfus cellararius – Constantinus. Laici vero: Maletus vicarius – Leddetus maior de Rochetis – Johannes de Mesleto – Rainaldus Coluber – Harduinus Mesletus – Paganus garellus – Bodo coquus – Giraldus prepositus de Dalmeriaco. Testes vero de concessione de Ameline sororis iam dicti Rainaldi et filiorum eius ac filiarum, que postea ad domum ipsius facta fuit, isti sunt: domnus scilicet Rainaldus armarius et alter Rainaldus frater eius, sicut iam dictum est, tunc Lavarzini prior. Laici autem: Landricus de Fonte – Rainaldus pieletus – Landricus filius Vaslini – Stephanus filius Martini – Rainaldus de Aula, famulus de Lavarzino – Jordanis de hospitali et Johannes famulus, sacriste. Notandum vero et sciendum est quod Hildeburgis, minor filia Ameline, sororis Rainaldi, sexto loco superius nominata, in cunabulis erat, quando hec concessio facta est. Mater vero eius, que eam nutriebat, vice filie sue, sic mos est, concessionem fecit. Actum anno ab incarnatione domini M. CXXX.