Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Les moines de Lavardin donnent à bail, pour quinze années, à ceux de Granri, une terre pour laquelle ils fourniront chaque année le quart de la semence, et dont ils recevront le quart de la récolte.
Datierung: 1128

BAIL D'UNE TERRE PAR LES MOlNES DE LAVARDIN A CEUX DE GRANRI

Notum sit omnibus quod monachi lavarzinenses monachis de Granri quandam terram iuxta eos sitam preter terram Roberti, usque ad quindecim annos ad colendum tradiderunt, hac indicta convenientia, quod post quindecim annos monachi de Lavarzino suam terram liberam omnimodo solutam et quietam reciperent; interim autem quartam partem seminis apponentes, quartam partem messis eiusdem terre annuatim acciperent. Quod factum est anno MCXXVIII ab incarnatione Domini, Odone de Sancto Senerico, priore de Lavarzino, et monachis sub eo, IvoneGirardoBermundoBernerioFulcodio presentibus; laïcis; Hildegario fabro et eius filiastro carpentarioBoveto Perdriel et Costio.