Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Aimeric, surnommé Gaimard, seigneur de Lavardin, et Marie sa femme, donnent à perpétuité le droit perçu sur l‘étalage du pain dans tout le bourg de Lavardin, aux religieux qui y résident, pour qu’ils reçoivent moine leur fils Salomon, qui était à l’article de la mort.
Datierung: Um 1100

NOTICIA DE ASTALAGIO DE LAVARDINO

Quoniam longua temporum decursione multas res bene gestas sepius oblivioni tradi videmus, nostre posteritatis memorie commendamus quod dominus huius castri Lavarzini, Aimericus nomine, cognomine vero Gaimardus et Maria uxor eius, astalagium de pane quod colligitur per totum istud castrum, sicut ipsi libere et absolute habebant, sic monachis huius sancte aecclesie Dei et Beati Martini libere et absolute habendum in ommi tempore dederunt et concesserunt. Quia enim filio suo, Solomone nomine, in articulo mortis posito, utrique parenti et ceteris coastantibus visum est ipsum puerum magis indigere beneficio quam lacrimis, suprascriptum astalagium pro eiusdem pueri beneficio monachis, ut diximus, donaverunt, rogantes et humiliter postulantes ut eumdem puerum in monachum susciperent; quem, ut rogaverunt, monachi in monachum susceperunt. Huius autem dati presentes auditores fuerunt quorum hic nomina subscripta habentur: Gauscelinus DapiferHainricus GundacraCaludBardolusHilgodus villicusRainaldus de AulaHildricusRainaldus Pullus, et multi alii. Monachorum vero, quibus hoc in toco existentibus, hec acta fuerunt, hic nomina retinentur: Odo de Sancto Celerino, qui tunc prior eratPetrus de TuronusIvoBerneriusBermundusGiraldusFulcodius.