Haimeric Gaimard, seigneur de Lavardin, du consentement de da sœur Béatrix, fait don à perpétuité, aux religieux de Saint-Martin, des moulins de Montoire, et confirme tous les dons qu’ils tenaient de ses prédécesseurs. Dom Pierre, prieur de Lavardin, obtient aussi le consentement d’Hamelin de Montoire.
Datierung: 1101-1136
Fidelium dilectioni litteris notificare curavimus, quod Haimericus Gaimardus Lavarzini dominus dedit sancti Martini monachis Lavarzini commorantibus, pro animabus suorum parentum, piscationem suam de molendinis Auremontis perpetuo habendam gratantissime, faciens eis auctoritatem omnium rerum quas sui antecessores sancto Martino et ipsis monachis dederant. Unde faciens donum domno Petro, tunc Lavarzini priori, revestivit eum inde per quendam baculum hulseaticum, ad fenestras lavarzinensis aulae, multis presentibus. Ex quibus sufficiunt in testimonium Matheus Borrel – Giraldus siniscalpus – Hugo Nigrabodella – Ebrardus Seseptimus – Rinaldus Seseptimus – Hilgotus de Brueria – Carotus burgensis – Hubertus frater Falcodii – Letbertus famulus et Golandus canonicus. Beatrix quoque ipsius Gaimardi soror, hoc donum et hanc auctorationem gratanter auctoravit, sub his iterum testibus qui cum ipsa erant: Galterio bastardo fratre ipsius – Hilgoto de Brueria. Cum priore vero erant Golandus canonicus, Carotus et Lebertus. Deinde iam dictus prior adivit nichilominus Hamelinum de Monteaureo, supplicans ut et ipse auctoraret, ne videlicet dum guerra foret inter Lavarzinum et Aureummontem, monachi perderent quod, pace existente, sine contradictione possidebant. Quod Hamelinus gratantissime annuit, prefato priore promittente sibi quatenus die anniversario depositionis Halvise uxoris eius, monachi de Lavarzino annuatim signa sua sonarent, memoriam tam eius quam omnium fidelium in orationibus suis facientes. Hoc viderunt et audierunt: Guido de Luceria – Gauffredus Blancus frater eius – Chainolius siniscalpus Hamelini – Teodericus Venator – Girbertus vigerius – Mauricius minterius, qui cum priore erat. Philippus quoque ipsius Hamelini filius hoc gratanter pro anima matris sue auctoravit, presentibus his: Pagano de Sancto Karileffo, Pagano de Barra ... ex auctoratione Gaimardi ..............

