Hodierne, femme de Guillaume de Miseriaco, donne aux moines de Saint-Martin de Lavardin, pour le repos de l’âme de son mari, les près de Gaard, situés au confluent de la rivière de Sasnières et du Loir, avec l’autorisation de Norman le râteleur, de qui ils dépendaient. Celui-ci remet un cens de huit deniers payable à la Saint-Georges.
Datierung: 11. Jahrhundert
Noverit fidelium dilectio, Hodiernam Guillelmi de Miseriaco uxorem, dedisse monachis Sancti Martini Lavarzinum commorantibus, pro ipsius Guillelmi mariti sui suaeque animae salute, prata illa que vulgo prata Gaardi dicuntur, existentia ibi ubi fluviolus illequi Sarnerias dicitur intrat Ledum. Quod Normannus ratorius, ex cuius fevo prata erant, quesivit et voluit et auctoravit, tam ipse quam Paganus filius eius, censum mittentes ad octo denarios reddendos in festo Sancti Georgii. Huic vero prefatae Hodierne donnationi, sed et Normanni ratorii filii quoque eius auctorationi interfuerunt Arnaldus et Golandus, canonici – Stephanus presbyter – Fulco de Banasta – Bancelinus, Girardus, Osbertus, homines Sancti Martini – Gosfredus piscator – Ulricus sutor – Rainaldus peleterius – Hanno – Rainaldus Sochet – Odelarius faber. – Prefatum quoque Norma eorum et Paganum filium eius ad haec testificanda nominamus, quibus, ut hec auctorareret que premisimus, dederunt monachi, Normanno patri duos solidos, et Pagano filio eius, singulos suptula res de cordoano.

