Hildebert, régisseur du château de Lavardin, donne à Marmoutier une terre dans la Varenne de Vendôme, pour que son fils Geoffroi soit reçu au nombre des moines.
Datierung: 11. Jahrhundert
Quidam de Lavarzino castro vir, in rebus agens, Hildebertus nomine, unus filiorum suorum Deo apud Maius Monasterium mancipandum obtulit, et ad cœlestem militiam ut tanto liberius pro parentum salute precaretur, quanto nullis mundanarum quibus ipsi tenebantur impliciti curarum vinculis vinciuntur. Susceptus est autem puer, nomine Gaufridus, a domno abbate Alberto et ceteris fratribus, propter Die potius amorem et ipsius salutem et patris familiaritatem probatasque in Dei timore mores, quam pro alicuius temporalis emolumento. Dedit tamen prefatus vir Sancto Martino, in conventu fratrum, terram in varenna vindocinensi consistentem, unius carrucae proscissioni sufficientem, duos de censu solidos, in festivitatem Sancti Martini aestivali, Salomoni de Lavarzino solventem. Quae ut rata foret in perpetuum firmaque donatio, Salomon, de quo ipse Hildebertus, et comes Tetbaldus, de quo Salomon ipsum tenebat terram, gratanter annuerunt. Addidit et unum agripennum terrae arabilis ad Melchim, de fevo suprataxati Salomonis, ipso identidem assensiente. Tribuit adhuc iam dictus Hildebertus Maioris Monasterii fratribus, duodecim denarios census de uno agripenno Archamberti consanguinei sui, ut sicut in censum istum, idem Archambertus quot annis in solemnitate suprafata reddat eodem Sancto Martino, tenore ipsa eadem celebritate solvat. Haec omnia uxor eius Hersendis nomine et fillii, Hildebertus videlicet, Salomon et Drogo, libenter satis auctoraverunt, et qui largitioni huic interfuerunt pro testimonio, si necesse fuerit, subnotati sunt. Guarinus maior – Rotgerius – Hildrimus – Gislebertus – Raynaldus.

