Gaimard, seigneur de Lavardin, reconnaissant avoir causé des torts aux moines de Lavardin, leur donne, en compensation des bœufs qu’il leur a enlevés dans leur obédience du Sentier, dix-sept deniers de cens qu’il recevait sur leur cellier, et une obole qu’il percevait pour chaque somme de vin vendu dans ce cellier, avec le droit de vendre leur vin dans le temps de son ban et de laisser chacun presser librement au pressoir que les moines ont dans le château de Lavardin.
Datierung: Um 1097
Presentibus et futuris monachis nostris silicet Maioris Monasterii notum fieri volumus quod Gaimardus dominus Lavarzini, abstulit nobis boves de obedientia Semitarii, postea vero facti penitens et se male fecisse recognoscens, concordatus est nobiscum hoc modo. Dedit siquidem nobis pro restauratione boum nostrorum et pro anima sua et parentum suorum, XVII denarios de censu quos accipiebat de cellario nostro Lavarzini, et unum. obolum quem habebat de unaquaque summa vini que vendebatur in eodem cellario, ut haberemus ipsum obolum ab emptoribus vini, sicut ipse habebat et concessit ut nunquam dimitteremus vendere vinum nostrum propter bannum. Concessit quoque ut quicumque tam de suis hominibus quam de quibuslibet aliis vellet pressorare in pressorium nostrum eiusdem castri, faceret licite sine ulla calumnia, Concessit enim ut si ipse vel abiquis ex heredibus eius vellet eru ... de dono isto vel de tota concessione supradicta, cogeret eum Hildebertus tunc cenomanensis episcopus et qui post eum in episcopatu successerit, et inde misit donum super altare Lavarzini, quod recepit Raherius decamus.
Testibus istis ex parte Gaimardi – Rainaldo Bigarel – Pagano…. fratre eius – Pagano de Fracta Valle – Willelimo reb… ch – Fulcherio de Ferraria – Vaslino – De nostris Gr. priore Larvarzini – Daniele Calvo, postea abbate de Ebroino – Rainaldo – Johanne Langobardo – Richardo – De famulis – Carpentario Hilduino – Herveo filio Loripedis – Rainaldo – Hoc totum concessit ………………………………… his testibus – Fulcherio de Ferraria Pagano grielenno ……. Raherio decano – Willelmo presbitero – Stephanno presbitero – Herberto clerico – De nostris, Warino priore – Daniele monacho – Rainaldo monacho – Carpentario.

