Haimeric surnommé Gaimard, seigneur de Lavardin, donne la liberté à Bertran, son serviteur, pour le repos de l’âme de Salomon, son père, avec l’assentiment de Béatrix, sa sœur. Cette donation fut faite à Lavardin sur la tombe de Salomon.
Datierung: 1096
Quisquis sibi a domino nexum peccaminum remitti desiderat, consequens est ut subditorum sibi debitae vincula servitutis absolvat. Quocirca, in amore omnipotentis Dei, ego Haimmericus, cognomine Gaimardus, de Lavarzino iuvenilis dominus, assentiente mihi sorore mea Beatrice, pro anima patris mei Salomonis, huic famulo meo Bertranno Iibertatem concedo, quatinus ubicunque in quatuor mundi partibus voluerit, veluti liber et quietus, abeat si quis autem hanc libertatem quassare voluerit, iram Dei omnipotentis et Beatae Mariae Virginis omniumque sanctorum incurrat, auri centum libras examinati persolvat et nullum obtineat effectum. Data est autem haec libertas apud Lavarzinum super defuncti Salomonis tumulum, vivente. Philippo rege Francorum, et Gaufrido comite Vindocinense ad Jerusalem abeunte. His videntibus et audientibus: Salomone de Fracta Valle – Paulino – Hugone de Pontiaco – Euvrardo et filio eius Giraudo – Ragenaudo Seseptimo – Golando et fratre eius Gaufrido – Pagano de Bessiaco – Petro de Votluca – Gaufredo de Marriaco – Guillelmus de Buziaco – Hugone Nigraboella – Gaufrido de Turniaco – Hainrico de Cergis fratre eius Hildeberto – Fulcodio et fratre eius Huberto – Caroo – Gaufrido – Richerio – Ulgerio sacerdote qui habuit unde quinque solidos de Bertranno propter triginta missas ad anime requiem defuncti Salomonis – Guillelmo sacerdote capellario, huius vero cartulae Arrando sacerdote, scriptore. Adhuc Gibuinus, Gauterius.

