Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Hugues, prévôt de Blois, et Praxede, sa femme, donnent aux moines une terre, sise à Villene, dépendant du fief de Harduin Ruillus qui leur en avait déjà fait don. En présence du comte Thibaud et avec son assentiment, Hugues y ajoute une autre terre qui lui était venue d’un parent nommé Odo Clavus Mortalis.
Datierung: 1073-1089

DE TERRA DE VILLENAE QUAM DONAVIT HUGO PREPOSITUS BLESENSIS.

Noverint nostri presentes et posteri Hugonem prepositum blesensem et uxorem eius Praxedem donasse Sancto Martino et nobis Maioris eius Monasterii monachis terram quam habebant apud Villenam, sive boscum, sive planum, cuius terre pars una erat de fevo Harduini cognomento Ruilli, qui et ipse eam nobis pariter donavit. Altera autem fuerat cuiusdam parentis Hugonis, nomine, Odonis cognomine Clavi Mortalis, a quo dimissa erat eidem Hugoni. Cuius donum fecit sepedictus Hugo, coram comite Tetbaldo, eodem comite sua hoc concessione auctorizante et suscipiente, loco omnium nostrum, fratri nostro domno Rotberto de Virsone, videntibus et audientibus istis: Rainaldo paganoOdone BorelloAscione BorelloArraldo Grosso boscoAscelino vicarioPorro dono alterius partis terre testes affuerunt: Guiltraunus canonicusHamelinus de MaiumoRichardus filius VulgriniGuitbertus famulus monachiGiraldus serviens. Utrique autem donationi annuerunt filii Hugonis, id est Guarinus Petrus et Hugo. Itaque iussu ipsius Hugonis et sue uxoris tradidit Dotuinus venator totam memoratam terram supradicto fratri nostro Rotberto, cui traditioni terreque divisioni affuerunt isti: Martinus venatorGiraldus, serviens dicti MartiniRainaldus boveriusGualterius de MontibusHugo de MontibusRotbertus de Montibus.