Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Helinau de Frèteval donne aux moines de Lavardin, pour qu‘ils inhument sa femme dans leur couvent, un cens de deux sols qu’ils lui payaient chaque année pour la terre de Pratella, et la moitié du moulin d’Aunay avec deux arpents de pré. Robert Nigra bodella donne son autorisation pour le moulin qui dépendait de son manoir.
Datierung: Um 1070

NOTICIA HELINAUNI DE FRACTA VALLE.

Noverit posteritas nostra quod Elinaunus de Fracta Valle dedit nobis monachis videlicet Sancti Martini Maioris Monasterii, ad locum nostrum constructum apud Lavarzinum in honore Sancti Martini, pro anima uxoris sue tunc defuncte et ut eam sepeliremus in eodem monasterio, duos solidos quos annuatim reddebant illi monachi nostri, de censu terre quam apud Pratellam tenent, et suam meditatem molendini qui est ad Alnetos, et duos arpennos pratorum in eodem loco. Pro molendino, auctoramentum Rotberti Nigrebodelle quesivimus, de cuius casamento erat. Ipse vero auctorizavit cum uxore sua ........ et nos illi dedimus X solid. et uxori sue IIos Horum autem omnium testes, donationis videlicet et auctoramenti presenti cartula subnotantur.

Herveus de Lavarzino.Fulcradus filius Fulberti.
Hugo filius Galdrici.Guido de Braana.
Mainardus.Hugo filius Fulberti.