Hademad de Moulins donne en mourant à Saint-Martin de Lavardin, à la condition d’être inhumé dans l’église par les moines, la moitié de la place d’un moulin près de Nioches dont, depuis longtemps déjà, il avait donné l’autre moitié, du consentement de son seigneur Thomas de la Geneste. Il donne en même temps son autorisation, qu’il avait refusée jusque là, pour six arpents de terre à Villerable, et dont son père avait fait donation aux religieux, ainsi que pour un moulin et des terres qu’il possédait à Nioches. Thierry de Moulins fait abandon aux religieux de dix deniers de cens qu’ils lui rendaient, du consentement de sa sœur et de son frère, qui en retour, est admis au bénéfice de l’association.
Datierung: Um 1060 und 1454
Notum sit his qui post nos futuri sunt habitatores ecclesie Sancti Martini que est apud Lavarzinum, quod quidam vir, nomine Hademarus de Molendinis, veniens ad mortem, donavit ecclesie Sancti Martini et nobis medietatem aree molendini apud Nialchias; aliam autem medietatem iam pridem ante plurimos annos dederat nobis, auctorante domino suo Thoma de Genestia quicquid nobis de eius fevo donaret, testibus duobus viris, Adelelmo de Rupe et alio Adelelmo Perchuino, milite eiusdem Thome, ea conveniencia ut a nobis sepeliretur idem Hademarus apud ecclesiam nostram, cum eius obitum adveniret, quod et fecimus. Pater autem eiusdem Hademari donaverat prefate ecclesie Sancti Martini apud Villam Reblam VI arpennos terre. Sed ipse Hademarus nunquam voluit hoc auctorare in vita sua; veniens vero ad mortem auctoravit nobis supradictam terram cum area molendini et omni terra quam habebat circa domum nostram, que est apud Nialchias. Hec omnia annuit uxor eius Letgardis et filii, Theodericus, Rainaldus et Stephanus, et filia eius Richildis. Testes qui hoc viderunt et audierunt sunt hii: Radulfus frater supradicte uxoris Hademari – Adelelmus de Rupe – Odo frater eiusdem – Rainaldus filius Gauscelini. Ex parte nostra fuerunt hii: Radulfus, prior eiusdem celle Sancti Martini – Constantinus monachus – Ebrardus de Nialchias – Gauffridus famulus – Stephanus boverius – Guido coquus – Odo famulus domni Radulfi prioris – Donationem aree molendini auctoravit Gauffredus Turmellus et terre que circa domum est, qui ibi advenit, moriente Hademaro, eo quod de illius beneficio eam tenebat Hademarus. Census aree et terre, que circa domum est, redditur filiis Hademari in decollatione Sancti Johannis X denarii. Noverint nostri successores quod quidam homo Teodericus de Molendinis veniens ad finem, donavit Beato Martino de Lavarzino et monachis ibi Deo servientibus censum X denariorum quos monachi ei reddebant, auctorante hanc donationem Rainaldo fratre supradicti Teoderici et sorore eius nomine Richilde. Testes qui fuerunt: Adelelmus de Molendinis – Rainaldus cognomento Gauscelinus – Rotbertus sororgius prefati Teoderici – Ingelbaldus Rufus – Garinus Levrellus – Ebroinus de Fos – Ex parte monachorum: Bernardus mulnerius – Gauffridus – Ebrardus – Unfredus – Rambertus – Gausbertus. Monachi fuerunt: Petrus prior et Harduinus de Ponte. Postea veniens supradictus Rainaldus, frater iam dicti Teoderici, in capitulum Lavarzinensi, accepit beneficium nostrum et auctoravit elemosinam quam dederat frater suus coram monachis et plurimis laïcis, et per baculum misit hanc donationem super altare Beati Martini. Testes fuerunt: Letbertus noster prepositus – Bernardus mulnerius – Bencelinus carpentarius et alii plures.

