Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Thomas de la Geneste qui revendiquait la moitié d’un moulin sur la rivière de Landes que le viguier Ascelin avait vendu à Saint-Martin, consent sur la proposition du prieur, à porter l’affaire devant la cour de Guicher. Le jugement ayant été favorable aux moines, il fut contraint de se soumettre. Ceux-ci pour conserver la paix et sur sa promesse de ne plus les inquiéter, lui donnent un demi-muid d’avoine ; puis ils se rendirent avec lui à sa maison, où ils reçurent le consentement de sa femme et de son fils.
Datierung: Um 1060

NOTITIA DE MOLENDINO LANDAE DE LAVARDINO.

Notum sit omnibus successoribus nostris quod Ascelinus vicarius vendidit monachis Sancti Martini Maioris Monasterii dimidium molendinum in aqua Lenda vocata, et accepit inde tres libras denariorum et decem solidos. Ramburgis nomine hoc annuit, et Adeladis soror eius, nec non et Guillelmus filius Ascelini, et Guicherius et Fulco fratres ipsius Guillelmi, quinetiam Odolina soror eorum. Unde dati sunt duodecim denarii inter sororem uxoris Ascelini et filios eius, ea conveniencia ut si post mortem patris eorum, calumnia insurrexerit, ipsi adquietent molendinum ab omni calumnia. Preterea Odo Landanus auctorizavit et accepit venditiones, et census redditur ei unoquoque anno, scilicet viginti denarii in festivitate Sancti Johannis de decollatione. Uxor etiam Odonis, nomine Beliardis, firmavit hoc ipsum et filiae eius Hildeburgis et Hersendis, et ob hoc acceperunt societatem benificii Maioris Monasterii, et duodecim denarii dati sunt inter duas supradictas sorores. Huius rei fideiussores sunt Odo LangobardusGuarinus BritoRogerius nepos Bernardi BloiiBerengerius fideiussor. Testes vero isti sunt: Guarinus monachusOdo monachusGuarinus clericusUlricus raslusBeroardus de CastelloLandricus mercatorAillenardusAscelinus guardainpatnaLetbertusOtbertus decanus Sancti SollemnisMainnardus de LendaRotbertus sapiensUlricus molneriusUlricus serviensGiraldus maior de LendaGulbertus clericusGauffredus cellararius, de familia Sancti MartiniRainardus frater eiusDado famulusGiraldus famulus. Post hec extitit quidam miles, Thomas de Genista nomine, qui molendinum predictum nobis calumniabat; qua de re domnus Radulfus, qui tunc temporis post domnum Hilgodum istius cenobii prior consistebat, nec non et ceteri fratres volentes supradictum molendinum ab omni exactione reddere immunem, porrexerunt ad eumdem equitem precantes ut sue querele iustitiam eis consentiret, secundum quod a probis iudicibus roboraretur in curia domni Wicherii. Quo annuente, ierunt ad predestinatum locum, in quo plures considerantes, qui illuc aderant, predicti militis calumniam, et nostre possessionis equitatem decreverunt omnino nostri iuris esse, illique nullam iniuriam fecisse; qui confutatus a predictis iudicibus, quamvis invitus concessit. Nos vero, ob pacis custodiam dedimus ei dimidium modium avene, qui cum gratia accipiens promisit, coram omnibus qui ibi aderant, non amplius super hac re querimoniam facere, omnibusque suis subiectis hoc annuere faceret. Deinde Issembertus et Hilgodus nostri monachi ambulaverunt cum prefato milite ad eius domum, concesseruntque, ipso rogante, Beldiardis uxor eius atque filius eius Rainaldus paganus. Huius concordie testes sunt hi quorum nomina subscribuntur: Wicherius et filius eius WicheriusHademarus de MolendinisGuaufredus MadronusGauffredus de MonteleoniiEonusGuilelmus goinchardusRainaldus LogobardusHugo bocellusLettardusGuilelmus viatorHugo planusMartinus de VindocinoEngelardus famulusGirardus famulus de SenterioIsembertus monachusGirbertus monachusOdo monachusRadulfus priorHilgodus monachusGuarinus filius Tehelini.