Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Herbert, prêtre du château de Lavardin, donne à Marmoutier une mainferme, située à Nouant et chargée de deux sols de cens.
Datierung: Um 1065

NOTITIA HERBERTI PRESBITERI DE LAVARZINO.

Notum fiat successoribus nostris quod presbyter quidam de castro Lavarzini, Herbertus nomine, compunctus divinitatis amore, dedit Sancto Martino Maioris Monasterii in augmentum scilicet rerum quibus fratres ibidem omnipotenti Deo famulantes sustentantur, unam manufirmam sub institutione census annuatim reddendi, consistentem apud villam quae Nojentum appellatur. Solvit itaque haec manufirma solidorum censum duorum, die festivitatis Sancti Georgii, VIIII kal. maï. Si vero..... minister Sancti Martini tardus aut negligens inde fuerit, salva donatione, census Iegaliter emendetur. Ut autem huius manufirme concessio firmior habetur, testium qui affuerunt eam subter insertis nominibus affirmavimus. S. Herberti presbyteri qui hanc manufirmam Sancto Martino contulit.

S. Ingelbaldi Britonis.S. Odonis Longobardi.
S. Adelelmi Butifoci.S. Gauscelini Bastardi et Girardi militis, qui eadem manufirmam calumniabatur; sed ob amorem Sancti Martini reliquerunt eam, videntibus cunctis qui curie Ingelbaldi aderant.
S. Rainaldi filii Fulcradi.