Robert, chevalier du château de Lavardin, étant mort, deux de ses fils le portèrent à Marmoutier, où les moines l’inhumèrent, bien plus par amitié que dans l’attente d’une rétribution. Cependant, pour que la sépulture ne semblát pas lui avoir été donnée gratuitement, les deux fils, du consentement de leurs frères, font don d’un colibert aux religieux, qui les admettent, en retour, au bénéfice de leur association.
Datierung: Um 1055
Notum sit fidelibus universis et maxime successoribus nostris quod miles quidam de castro Lavarzino Rotbertus nomine, cum defunctum fuisset, a filiis suis Huberto et Hugone Maius Monasterium sepeliendus apportatus est. Quem, cum monachi Sancti Martini, gratia magis familiaritatis antique quam dono alicuius terrene substantiae, sepelissent, tamen ne penitus gratis concessa videretur eadem sepultura, supradicti defuncti filii quemdam Sancto Martino colibertum dederunt nomine Fulbertum, et de suo dominio in monachorum transfuderunt servitium. Quod ceteri quoque Rotberti filii, fratres supradictorum Huberti et Hugonis, videlicet Fulcherius et Rotbertus, libenter annuerunt, et in perpetuum ratum fore sanxerunt. Data est etiam illis omnibus societas benificii Maioris Monasterii in retributionem coliberti donati; cuius donationem Bernardus de Sancto Aniano, de quo eum supradicti fratres tenebant, auctorisavit, et uxor eius nomine Alburgis nec non et filii eorum Gualterius et Bernardus. Horum omnium testes subscripti sunt:
Ricardus maior.
Guarnerius maior.
Bernardus hospitalarius.
Rainerius homo supradictorum fratrum.
Guillelmus frater ipsius Fulberti.

