Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Le comte Thibaud, à la demande de son fidèle Salomon, confirme la donation que celui-ci a faite à la Celle qu’il a construite près du château de Lavardin, de deux quartiers de terre, situés en vue du château de Vendôme, et d’un moulin avec quatorze sols de cens.
Datierung: 1041-1062

NOTITIA DE CONFIRMATIONE COMITIS TETBALDI SUPER TERRAM QUAM DEDIT SALOMON APUD VINDOCINUM.

In nomine summi salvatoris Dei, ego Telbaldus, gratia Dei comes, notum immo et precognitum volo esse cunctis Sancte Dei ecclesiae fidelibus, maximeque successoribus meis, quod presentiam meam adiit quidam fidelis noster nomine Salomon, ut de terra quam de nobis tenere videbatur, iure fisci, aliquid concederem Deo et Sancte Mariae semper virgini, atque Beato Martino, in cellulam quam ipse apud castrum Lavarzinense, in honorem eiusdem Dei genitricis et Sancti Martini construxit, et quam perpetualiter ad locum Maioris Monasterii delegavit. Cuius petitionem benigne recipiens, eius voluntatem compleri iudicavi. Est autem ipsa terra prope fluvium Liddi, in conspectu castri Vindocinensis. Quantitas vero eiusdem terrae quarte duae sunt, et unum molendinum, et census XIIII solidi. Et ut hec carta in perpetuum firmior permaneat, manu propria eam firmavi, et manibus fidelium meorum corroborari feci. Qui vero hanc cartulam firmaverunt inferius nominati sunt:

Gilduinus.Albertus drudus regis.Mainardus.
Herveus vicecomes.Gauscelinus.
Nivelo.Raimundus.
Harduinus.Rotgerius.Wlgrinus.
Girardus.Harduinus.
Rotbertus.Hugo.