Drogo de Bucellis et sa femme donnent au prieur de Lavardin une terre à deux bœufs, située partie à Lescher et partie à Villepète. Les religieux les associent aux mérites de leurs bonnes actions.
Datierung: 1037-1064
Omnibus quibuscumque succedentibus clericis ex mundi naufragio ad huius verae salutis portum divina applicuerit pietas, litteris volumus notificari, per quos benefactores huius loci Maioris scilicet Monasterii res auctae et ampliatae, ut dum noverint quorum adminiculo congregationis corpus in Christi militia temporaliter sustentetur, animabus eorum rependere non negligant, unde et eternaliter consolentur; sic namque et fideles ex suorum oblatione optatum sentient remedium, et si quando in eam calumniatores insurrexerint, facilius improbabuntur, scripto eis opposito, quod de suo quisque fieri voluit in testimonium, proinde quaeque a singulis maiora huic loco collata sunt in singulis notata sedulis inveniri poterunt. In hac autem notatum sciat omnis posteritas futurorum, quod Drogo de Bucellis ot Annua uxor eius, dederint Sancto Martino Maioris Monasterii, terram ad duos boves, ab omni consuetudine liberam, que sita est in duobus locis appellatis vulgariter: uno Lescheri, altero Villapeta, et ipsam terram ad presens dimidiam, annuum vero post suum obitum totam derelinquunt; propter quam rem donaverunt illi domnus Albertus et fratres societatem et partem omnium bonorum quae agunt. Huius rei testes existunt ii quorum nomina haec sunt:
| Hubertus Rodulfus, vilinus. | Gausfredus coqus. |
| Amillus tricherius. | Salomon coqus. |
| Garinus clericus. | Hildebertus coqus. |
| Arnulfus sartor. | Durandus sanguinator. |
| Welterius celerarius. | |
| Hilduinus sartor. |

