Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de Marmoutier pour le Vendômois, Nr. 186

Ada de Vendôme donne à Marmoutier, pour le salut de son âme, une terre d’une charrue à Linières, avec les consentements de Jérémie, qui reçoit pour cela quarante sols, celui de sa femme qui en reçoit dix et celui de ses fils qui reçoivent chacun quatre deniers.
Datierung: Um 1100

DE TERRA QUAM ADA DE VINDOCINO DEDIT NOBIS APUD LINERIAS

Notum fieri volumus omnibus sancte Dei ecclesie rectoribus atque cultoribus tam futuris quam modo viventibus, quod Ada de Vindocino dedit, pro anime sue remedio, terram unius carruge ad villam que dicitur Linerias, monachis Sancti Martini Maioris Monasterii; quod concessit Jeremias qui, ex ista concessione XL solidos habuit, et Sarracena, uxor sua, similiter hoc concessit que, ex ista concessione, X solidos habuit. Hoc quoque donum concesserunt filii sui videlicet Raginaudus et Fulcherius qui, ex ista concessione, unusquisque llllor denarios habuerunt. Huius rei testes sunt, ex parte Jeremie: Harduinus de SarneriisGualterius PapilioPaganus DublellusMainardus suus vernulaBulchardus filius FulbertiBulchardus filius Nihardi Rufi. Ex parte quidem monachorum: Gausfridus FergannusHugo DarematusAndreas filius Gualterii de Crusvalle.