Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de Marmoutier pour le Vendômois, Nr. 184

Hugues donne à Marmoutier, pour le rachat de l’âme de son père, et du consentement d’Agnès sa femme, son colibert Rainaud Belin avec sa femme Milesende, leur postérité et un demi-arpent de vigne.
Datierung: 1032-1084

DE RAINALDO BELINO DATO NOBIS A HUGONE PRESIDE

In nomine Regis æterni, ego Hugo Preses Sancto Martino de Maiori Manasterio, Raginaldum Belinum quemdam meum colibertum, pro redemptione animæ patris mei Archembaldi domo, atque mulierem eius Milesendam, quam calumniaveram, liberam esse concedo, fructusque eorum, necnon et dimidium arpennum vineæ quod eorum erat; atque per Herbertum Bucellum feci donum poni super altare sancti Medardi, Agnete coniuge mea annuente, et hoc confirmatum est in domo sancti Martini Vindocino coram Jarnegode monacho et Vitali: S. Guillelmi BuclariS. Guillelmi de Villa SenatorisS. Hugonis PulliS. Gosmerii cellarariiS. Rotberti de Sancto MedardoS. Gausfredi de Sancto AmandoS. Vilerii de LavarzinoS. Benedicti de SpinochiisS. Gaulterii de BeziacoS. Fulconis de NavolioS. Bernardi clericiS. Landrici Gosmeri filiiS. Hervei fratris suiS. Guismandi de Sancto MedardoS. IvonisS. Ingelbaldi filii HermoiniS. Hildegarii DiaboliS. Raginaldi BalcenniQui hanc cartam calumniare voluerit centum auri libras persolvat.