Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de Marmoutier pour le Vendômois, Nr. 183

Le prêtre Renaud, Ingelbaud son frère et Chrétien son beau-frère, se prèsentent la veille de Saint-Martin devant le chapitre; là, pour le salut de leur âme et de celle de leurs parents, ils renoncent, pour eux et pour leur jeune frère Hilgod absent, à la revendication qu’ils faisaient d’une terre sise à Bezai. Les moines de Bezai donnent une maison à Chrétien pour sa renonciation.
Datierung: 1094

DE GUERPITIONE CALUMNIE RAINALDI PRESBYTERI ET FRATRUM EIUS INGELBALDI ET CHRISTIANI

Notum sit omnibus quod Rainaldus presbyter et lngelbaldus et Hilgodus fratres sui, et Christianus sororgius eorum calumniabantur nobis quandam terram sitam apud Beziacum, iuxta culturam nostram. Anno autem ab incarnatione Domini Mo XCIIIIo,tempore domni Bernardi abbatis, in vigilia transitus Beati Martini, venerunt in capitulum nostrum Rainaldus, Ingelbaldus et Christianus, et guerpiverunt pariter calumniam suam, pro suis et suorum parentum animabus. Hilgodus vero minor frater qui venire non potuit, per istos guerpivit et postea concessit apud Beziacum. Huius rei gratia, dedit eis domnus abbas Bernardus benefactum nostrae societatis. Testes qui affuerunt sunt hi: Gausmarus, famulus noster de VindocinoOtgerius de MoisseFrumentinus, filius Ingelbaldi de PonteStephanus de SartrinoLetbertus filius Giraldi de SartrinoArchembaldus corvesariusGausfredus NihartRadulfus de Basenvilla. Et sciendum quod supradicto Christiano dederunt monachi nostri de Beziaco unam domum pro sua concessione.