Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de Marmoutier pour le Vendômois, Nr. 182

Le chevalier Herbert, bouteiller du comte de Vendôme, conduit par Dom Etienne, prévôt de Bezai, au parloir des sacristains, fait abandon à Saint-Martin de huit deniers de cens, dont quatre de Varennes et quatre de Naveil.
Datierung: 1096

DE OCTO DENARIIS CENSUS QUOS HERBERTUS BOTELLARIUS DEDIT NOBIS

Notum sit omnibus quod Herbertus miles, botellarius comitis vindocinensis, venit ad Maius Monasterium, anno dedicationis eius, et in die estivalis festivitatis beati Martini venit in Iocutorium sacristarum, conductu domni Stephani monachi nostri cognomento Ridelli, tunc prepositi obedientiae Beziaci, et dedit Deo et beato Martino in perpetuum, atque nobis eius monachis, VIII denarios census, quorum quatuor de Varennis et alios quatuor de Navolio reddebamus ei singulis annis. Cuius rei testes sunt hi: Sancellinus cellarariusRainnerius forestariusAlgerius sacristaAlgisus cocus. Sciendum quoque quod donum eiusdem census, continuo dum matutinalis missa cantaretur, posuit super altare dominicum, per octo denarios in presentia multorum.