Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de Marmoutier pour le Vendômois, Nr. 175

Létard, homme de Guicher de Châteaurenault, donne aux moines, pour trente sols, la commandise de Loiri et de Forget, du consentement de sa femme, de don fils, qui reçoit deux sols, ainsi que de ses gendres. Après quoi ils sont tous admis à la participation des bienfaits du couvent. Les seigneurs suzerains de cette terre donnent également leur autorisation, savoir Foulques comte de Vendôme, André Barba, qui reçoit pour cela cinq sols, et Letbert, qui reçoit huit sols quatre deniers.
Datierung: 1064-1066

NOTICIA DE COMMENDISIA LOIRI ET FORGETIS QUAM PERDONAVIT LETARDUS HOMO GUICHERII

Notum sit omnibus quod Letardus, homo Guicherii de Castro-Rainaldi, perdonavit nobis commendisiam de Loiri et Forgetis, acceptis a nobis XXXta solidis, auctorizante hoc Hildeburge uxore eius et Otgerio filio eius, qui habuit inde IIos solidos et filiastris eius Rotberto videlicet et Ganenchio. Postea vero, veniens in capitulum nostrum apud Maius Monasterium Letardus ipse et uxor eius, filia et filiastri eius auctorizaverunt omnes iterum, absque ulla refragatione, predictam convenientiam, et recepti sunt omnes in participatione beneficii nostri a domno abbate nostro tunc temporis Bartholomeo. Auctorizaverunt etiam hoc, non tamen in capitulo, capitales domini eiusdem terre, scilicet Fulco comes vindocinensis, Andreas Barba, qui habuit inde V solidos, Letbertus qui habuit inde VIII solidos et III denarios et obolum. De istorum auctoramentis testes distincte subscripti sunt. De auctoramento Letardi et uxoris eius, filii quoque et filiastrorum eius isti sunt, qui testes inde se dixerunt:

Salomon filius IvonisGuarinus filius Telini
Herveus filius Rainaldi de CalvomonteRainaldus Senescalcus
Guillelmus GalestozAscelinus de Prato adquercum
Archenfredus de RupibusRobertus Bloinus
Morinus homo LetardiDe nostris
Harduinus filius GoncheriiGiraldus coquus
Giraldus nepos Galterii

De Auctoramento comitis Fulconis testes extiterunt: Ingelbaldus BrictoMatheus de Monteaureo. De Auctoramento Andree et Letberti: Gualterius Panis paratusTeodericus de AvaziacoMainardus BrictoGirbertus de Sancto AmandoGiraldus de Gilliaco homo Sancti Martini.