Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de Marmoutier pour le Vendômois, Nr. 174

Hilgod Ducoin abandonne à Dieu et à Saint-Martin, pour quinze sols, la saisie qu’il avait mise injustement sur les terres que Dom Fulbert et Rosthon avaient données aux moines, dans l’alleu de Villemalard, ainsi que sur un bois situé entre Villebresme et Pinoches.
Datierung: 1075-1085

NOTICIA DE SAISIMENTO HILGODI CUNEARII IN TERRA DOMNI FULBERTI ET IN TERRA ROSTHONIS

Notum sit omnibus Hilgodum cognominatum Cunearium accepisse a nobis XVcim solidos, et ita dimisse Deo et Sancto Martino quandam consuetudinem, id est saisimentum quod ipse iniusto tamen immiserat in terra domni Fulberti monachi nostri et in terra Rosthonis, quas ipsi pro animabus suis dederant nobis, scilicet in alodio quod est apud Villam Malast. Saisimentum quoque dimisit cuiusdam bosci qui est inter Villam Bresmam et Spinochias, in quantum boscus ille neccssarius erit hospitibus qui illic per nos hospitari voluerint, id est quantum illis de eo opus fuerit. Huius rei testes: Comes Vindocinensis BurchardusGuicherius de Castro RainaldiGaufredus de Sancto AmandoGarinus filius TeeliniGalterius, nutritor comitis BurchardiHugo filius SalomonisAdelelmus Perchoinus.