Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de Marmoutier pour le Vendômois, Nr. 176

Roger de la Tour de Vendôme et sa femme Richilde donnent à Marmoutier, pour le repos de leur âme, l’alleu de Ville Bresme, du consentement de leurs quatre fils.
Datierung: Um 1050

NOTICIA ROTGERII ET UXORIS EIUS RICHILDIS

Omnium in Dei nomine successorum nostrorum noticie volumus ut liqueat Rotgerium de Turre Vindocini et uxorem eius Richildim nomine, pro animarum suarum remedio, dedisse Sancto Martino Maioris Monasterii, in usum videlicet monachorum ibidem omnipotenti Deo servientium, alodum de Villa Bresma, assensu ac voluntate filiorum suorum, Hugonis scilicet, Rainaldi Rotberti atque Ivonis. Nomina vero testium qui donationem huius alodi fieri viderunt et audierunt subtus notata sunt: Arnulfus filius BernonisLanscelinus frater eiusBurchardus bucca brunaAnsaldus presbyter.