Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de Marmoutier pour le Vendômois, Nr. 169

Les frères Henri et Serannus, après avoir molesté les moines à l’occasion de la revendication de la terre de Barbature, vendue à Marmoutier par leurs ancêtres, finissent par s’amender. Serannus, accablé d’infirmités, renonce en mourant à sa réclamation, et remet aux moines ce qu’il leur avait enlevé, en recommandant qu’on l’ensevelît dans le couvent. Là, Henri et ses sœurs renoncent, sur la tombe de leur frère, à leurs revendications.
Datierung: 11. Jahrhundert

DE BARBATURA

Notum sit cunctis presentibus et futuris quod illa terra que appellatur Barbatura iam fuit ad cartam vendita, sed carta transacta, in dominium Sancti Martini est reversa. Erant autem ex eorum progenie qui terram tenuerant, duo fratres Hainrincus videlicet atque Serannus. Hi vero terram reclamanbant, et pro eius occasione, multa mala nobis faciebant. Sed misericors Deus qui miro et ineffabili modo quos vult castigat ac vivificat dedit eis recognitionem et compulit eos venire ad emendationem, nam alter eorum, id est Serannus, infirmitate correptus, decubuit, vidensque adesse diem mortis sue penitentiam egit et terram quam reclamabat guerpivit, et per fratrem suum cuncta que nobis tulerat cum lege restituit, et ita fretus de misericordia Dei, apud Maius Monasterium se sepelire commendavit. Ibique, super sepulturam eius, fuerunt Hainricus et sue sorores qui omnem calumniam quam faciebant guerpiverunt, et nomina testium qui hoc viderunt et audierunt subter notata sunt.