Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de Marmoutier pour le Vendômois, Nr. 168

Le prêtre Aliodus concède à Marmoutier deux arpents de vigne, trois arpents de pré et trente de mainferme, et après la mort de ses fils cinq arpents de vigne, quatre de pré, douze de terre labourable et les trois quarts et demi d’un moulin.
Datierung: 1015-1030

NOTICIA ALIODI PRESBYTERI

Notum sit omnibus Dei cultoribus et maxime successoribus nostris quod Aliodus presbyter tribuit Sancto Martino Maioris Monasterii de vineis arpennos duos, de pratis III, de manufirma XXX, et post excessum Adelendis Raginoldique filii eius, de vineis arpennos V, de pratis IIII, de terra arabili XII et tres partes unius molendini, et de reliqua quarta parte medietatem. Hec vero dona ne oblivioni tradantur in futuro huic commendantur pargameno. Et ut firma maneat conventio nec contradicatur ab aliquo, horum nomina qui viderunt et audierunt in testimonii loco iudicamus revocanda: Hugonem filium Griponis et Lanscelinum suum hominemAndreamWlgrinumWalteriumJohannem sacerdotemConstantinumAnsaldumBeringerium gramaticumVuandelbertumYvonemRotbertum. Hoc autem fuit factum coram Ewrardo abbate, his monachis presentibus: IngelbaldoHerviso.