Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de Marmoutier pour le Vendômois, Nr. 170

La veuve Hildéarde obtient de Dom Hildebert, prévôt de Bezai, de rester dans la terre de Pinoches, où elle avait vécu avec son mari, à la condition de ne se remarier qu’avec l’autorisation dudit prévôt. Un certain Hervé obtient la terre et la femme en donnant à Dom Hildebert trois livres de deniers, douze arpents de terre et le tiers de la dîme établie sur la Villa de la Boissière. Ce qu’apprenant Thébaud, chanoine de Saint-Solenne, son cousin, il revendique cette terre comme sienne; mais il se démet au plaid de Blois, moyennant trois sous et l’association avec les religieux. Hervé s’engage à rester toute sa vie l’homme de Marmoutier, non comme serf, mais comme libre.
Datierung: 1064-1077

DE DUODECIM ARPENNIS TERRE QUOS DEDIT HERVEUS, FILIUS GAUSBERTI, IN BUXELEUCIA

Sicut transeunt omnia, sic omnium transit memoria contra quod sit remedium singulare que nolumus mentem evadere, continuo litteris inseri, ut vel sic queant retineri. Confert enim non minimum non solum utilitati presentium, sed etiam futurorum. Notum sit igitur omnibus sancte ecclesie fidelibus, tam futuris quam presentibus, quod in territorio Vindocini, quidam homo qui dicebatur Odo degebat in nostra terra, villa quam antiquitus vocant Expinochias. Hic ergo habebat uxorem, nomine Hildeardem, quam mortuus reliquit viduam. Vidua vero hec terram Sancti Martini nolens relinquere, sed sicut suus dominus possederat, possidere, a domno Hildeberto nostro videlicet monacho et de Buziaco tunc prefecto non potuit impetrare aliter nisi se non alterum maritum sumere sine eius licentia promisisset. Quod libenter illa promisit, et ipse terram illi dedit. Post vero non multo tempore transacto, eam adamavit in uxorem quidam homo qui Herveus dicebatur, frater Alfredi, Galberti de Vindocino filius. Hic quibus potuit modis satagens ut, sicut diximus, eam haberet uxorem, quia nullo modo sine licentia domni Hildeberti fieri poterat, petiit ut eam sibi daret cum terra quam tenebat, et ipse illi daret denariorum tres libras atque XIIcim agripennos terre cum tertia parte decime in villa que dicitur Buxelucia constitute, et ab omni inquietudine consuetudinum omnino libere, promittens etiam se dare fideiussores, si calumnia in ea surgeret, quod eam acquietaret. Talem eius petitionem Hildebertus monachus non renuit. verum feminam illi dedit secundum eius verbum, data, favente Alfredo fratre suo, prius terra, datis etiam fideiussoribus quorum nomina sunt isti: Dominicus,filius Remigii monachiBenedictus de BuziacoHubaldus de Moncellis. Hoc audiens Tetbaldus quidam Blesenius clericus et sancti Solemnis canonicus, eius autem consanguineus, calumniari cepit terram illam suam esse reclamans. Sed inde placito solemniter habito Blesis, tandem tres solidos et societatem fratrum Maioris Monasterii accepit et eam a se in perpetuum quietam fore concessit. Huius autem rei testes sunt isti: Letbertus bastardusFulcherius Gauscelini filiusHilgodus filius HubertiMainardus et Gauscelinus, fratres Vlgrini prepositi. Alia etiam cum Hildeberto nostro monacho supradictus Herveus pepigit que, quamvis longum sit dicere, non oportet tamen reticeri. Pepigit enim quod omnibus diebus vite sue, sic in eius subiectione se haberet ut homo Sancti Martini, non servus sed liber, nec ab eius subiectione recederet, seu alicuius alterius monachi eius obedientie prepositi. Insuper etiam pepigit quod pro forisfacto quod fecisset alicui non deprecaretur aut vastaretur terra Sancti Martini. Et inde rursus istos fideiussores dedit: Bernardum monachumBernardum DivitemRainaldum BellumFulcradum filium Huberti de Moncellis. Ad hec vero testificanda et confirmanda testes sunt adhibiti quorum ista sunt nomina: lngelbaldus Brito de VindocinoArchembaidus prepositusDavid vicariusIldegarius Caro leporisFulco senescalcusHubaldus de MoncellisAlgerius de Villa BrismaMartinus clericusRotbertus filius Lamberti monachi.