Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de Marmoutier pour le Vendômois, Nr. 167

Le chevalier Foucher de Vendôme et sa femme Hildéarde, du consentement de leurs fils, et pour leur salut, concèdent à Saint-Martin un alleu à Russiacus, en Vendômois, avec toutes ses dépendances en terres et vignes.

NOTICIA DE RUCIACO

Notum sit omnibus Sancte Dei ecclesie fidelibus, precipueque successoribus nostris, quod quidam militaribus armis deditus, nomine Fulcherius de Vindocino, atque coniux eius Hildeardis, consensu etiam filiorum suorum Wlgrini videlicet et Fulcherii concesserunt Sancto Martino scilicet loco Maioris Monasterii, ad usum monachorum omnipotenti Deo servientium, quemdam alodum iuris sui situm in pago Vindocinensi, in villa videlicet que Ruciacus appellatur. Hunc itaque pro remedio animarum suarum salutemque corporum, de proprio, ut diximus, iure, memoratus vir, in dominium supradicti loci transtulit cum omnibus que ad ipsum pertinere videntur, terris videlicet ac vineis. Hanc autem donationem videntium audientiumque fieri nomina testium sunt hec. GyroriusRobertus de inter duos boscosGodifredus de LusdoMorandusVivianus Walcheri filiusRotbertus TinioGauscelinus bastardusOdo TerneriusGauscelinus Gorgeradus.