Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de Marmoutier pour le Vendômois, Nr. 165

Guarin, fils de Gradulfe du château de Blois, abandonne pour onze sols la revendication qu’il faisait contre les moines des moulins de Varennes en Vendômois, ainsi que sa plainte au sujet de son bois de Fontaine-Mesland, dont une parcelle avait été coupée, disait-il, par leurs hommes.
Datierung: 1065

NOTICIA DE CALUMNIA GUARINI FILII GRADULFI IN MOLENDINIS DE VARENIS

Nosse debebitis, si qui eritis posteri nostri Maioris scilicet huius habitatores Monasterii Sancti Martini, Guarinum filium Gradulfi, de castro Blesensi, calumniasse nobis molendinos de Varenis, qui sunt in pago Vindocinensi, que calumnia hoc tandem fuit fine sedata, XL solidos a nobis accepit, et tam moIendinos illos in perpetuum nobis quietos fore clamavit quam dimisit omnes alias, si quas adversum nos videbatur habere querelas, illamque nominatim quam habebat de bosco suo qui est apud Fontem Merlandi, a nostris, ut dicebat, hominibus aliquantula parte succiso. Actum anno ab incarnatione Domini Mo LXVo, presidente nobis anno secondo domno abbate Bartholomeo, agente domno Odone, nostro tunc temporis priore. Testibus istis: Hugone prepositoHainrico de FractavalleHademaro forestarioGuarino filio FulcradiHerveo de MonediacoBelino, homine prepositiHelix, homine eiusdemFulberto Campione. De nostris: Gausfredo CampioneRodulfo de Molendino sico.