Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de Marmoutier pour le Vendômois, Nr. 164

Ascelin donne à Marmoutier toute sa terre de Villemenard, ferme et paisible, avec les près, la voirie et toutes les coutumes, du consentement de sa mère et de ses frères, Guicher, du fief de qui dépendait cette terre, et sa femme autorisent cette donation, ne demandant d’autre récompense que la participation aux prières des frères religieux.
Datierung: 1060

NOTICIA ASCELINI DE VILLA MAINARDI

Universalis universi noverint ecclesie filii, maxime vero successores nostros in hoc monachice milicie cenobio signandos, non lateat Ascelinum filium Otberti terram omnem quam habebat in villa Mainardi, solidam et quietam, Sancto Martino Maioris Monasterii, cum pratis et vicaria et omnibus omnino consuetudinibus,sicut eam eatenus tenuerat, dedisse, matre eius nomine Tescelina et fratribus Adelelmo et Hugone gratis annuentibus, et spontanee. Denique Guicherius, de cuius erat terra fevo, et Beatrix uxor eius huic auctoritatem suam donationi prebuere manus, hac in parte, ab omni excutientes munere, nisi quod in orationibus admitti sperant a fratribus Maioris Monasterii, quorum hoc usibus donum cedit militis supradicti. Nomina ad postremum eorum qui ibi ad istius testimonium donationis citati sunt hic, ad huius cartule munimentum sub annotati sunt: Rainaldus filius BurchardiLetbertus frater GuicheriiOdo LandanusSulpicius filius BernardiFulbertus frater AlcheriiBeroardusAscelinusGausfridusHerveus corvesinus.