Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de Marmoutier pour le Vendômois, Nr. 160

Deux familiers de Marmoutier qui avaient acheté, d’une nommée Eve, et pour le couvent, le moulin de Naveil, ne pouvant rassembler de suite les cent sols qu’il coûtait, s’associent à Michel, monétaire de Vendôme, à la condition que pour les cinquante sols qu’il leur fournissait, ledit Michel et après lui son héritier auraient, leur vie durant, dans les émoluments une part qui après leur mort reviendrait au monastère avec le reste du moulin. Eve touche l’argent en présence et avec l’autorisation du comte de Blois et aussi de Bouchard de Caresmo.
Datierung: 1038-1083

DE MOLENDINO QUEM VENDIDIT UXOR BERNERII RUILLI

Nosse debebitis, si qui eritis posteri nostri Maioris scilicet habitatores Monasterii Sancti Martini, quod Eva quedam femina Blesensis, que fuit uxor cuiusdam Bernerii Ruilli cognomento, molendinum de Navolio quem appellant, eidem Sancto vendiderit. Hec emptio facta est a duobus familiaribus nostris, Ansaldo videlicet presbytero canonico Sancti Georgii atque Mainardo. Qui Mainardus in laicali adhuc tunc erat habitu, sed monachus noster post modum futurus. Hi itaque duo homines absque uxore et liberis degentes, et ob hoc que Dei sunt, non quomodo uxoribus placerent, querentes in emptionibus suis quas faciebant, non heredum, qui sibi nulli erant, successionem, sed suarum tantummodo animarum lucra cogitabant. Proinde cum supra femina molendinum illum venalem exposuit, non sibi sed prefato Sancto ut venderetur uterque expetiit; sed quia solidorum numerus centum, quod erat molendini precium, ab eis tam cito collegi non poterat, fides enim res eorum aliquantum iam in opus simile consumpserat, necessitate compellente, quandam Michaelem nomine vindocinensem monetarium adierunt eumque in illa quam faciebant emptione secum participem asciverunt: cuius admissio in participando molendino firmata est tali pacto ut pro modulo pecunie que ad emendum illum ab ipso daretur, partem quoque sortiretur in illius emolumento, cuius tenende in vita sua licentiam ipse haberet, atque unus tantum post ipsum suus heres, post cuius ab hac vita migrationem, nulla persona quantum ad ipsum pertinebat succederet que eandem licentiam sibi presumere accederet, sed et hec pars tunc sicut et relique quas nobis prefati homines donabant nostra deveniret. Sumptis igitur Ansaldus atque Mainardus suis L solidis, et acceptis totidem solidis Michaelis, hoc totum enim ut diximus precium erat molendini, ad domnum Isembertum quemdam fratrem nostrum, qui loculo illi Sancti Medardi construendo insistebat, porrexerunt, et ut illam pecunie summam Blesim usque deferret ibique supradicte femine traderet ab eo postulare. Quorum ille postulationi adquiescens, memoratum castrum adiit et in eiusdem turre, Tetbaldo comite ad cuius fevum pertinebat non solum presente sed et auctoramento suo firmante, emptionem iam crebro repetite femine pecuniam illam exhibuit. Burchardus quoque de Caresmo auctoramentum fecit partis illius molendini quam donaverat nobis Ansaldus frater eius, et filii ipsius Burchardi, Hilgodus atque Gualterius. Qui molendinus super fluvium qui Ledo nuncupatur haud longe a Navolio situs est. Hii sunt testes conventionis cum Michaele facte: Burchardus de CaresmoGalterius presbyterGuido homo AnsaldiBertrandus homo MainardiGalterius molendinariusFulco molendinarius.