Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de Marmoutier pour le Vendômois, Nr. 161

Après la mort d’Hugues, son fils Guillaume revendique la moitié des enfants d’une coliberte de son père, qu’avait épousée Hildrad, serf de Saint-Martin. Il est jugé à Montoire que les enfants nés d’un serf et d’une coliberte ne doivent pas être partagés, mais que les fils suivent la condition du père. Hildrad prétendant qu’il était colibert, le prévôt Ascelin fait jurer par Aucher de Villerable qu’il est serf.
Datierung: 1071

DE CALUMNIA SUPER HILDRADUM SERVUM & FILIOS EIUS

Notum sit fratribus nostris, scilicet monachis Maioris Monasterii, quod quidam servus Sancti Martini et noster nomine Hildradus duxit uxorem quandam colibertam Hugonis filii Teudonis, de qua habuit IIIIor liberos. Post mortem Hugonis, filius eius Guillelmus calumpniatus est nobis medietatem filiorum, propter colibertam patris sui. De qua re domnus Ascelinus monachus, tunc prepositus obedientie Buziaci, iniit placitum cum eo apud Montorium, in feria Sancti Laurentii, ibique iudicatum est quod nati de servo et coliberta non debent partiri, sed patrem sequuntur omnes filii, ideoque calumniam eius esse iniustam; et cum ille contenderet illum fuisse colibertum, guadiavit ei domnus Ascelinus iurare quod ille servus fuerit, non colibertus, quod iusiurandum fecit ei fieri per unum hominem eiusdem familie, nomine Alcherium de Villa-Rebla, apud Rupes episcopi. Acta sunt hec anno VIImo domni Bartholomei abbatis. Placiti facti apud Montorium testes sunt hii: Matheus de Montorio et frater eius de cuius fevo coliberta fuitMalgerius, gener DrogonisRosto de LavarzinoHubertus MuscipulaSevinus de Sancto KarilepphoHelinaudus de FractavalleAchardus de RupibusFrotmundus de ArtinsGaufredus Caulis. De nostris: Benedictus Blancardus maiorMartinus LorinusHildradus de BuziacoMorgandus carpentariusTelesbellus DeusPetrus filius Richildis. Iuris iurandi testes: Leodegarius de RupibusBenedictus BlancardusHugo de Villa MalorumHugo nepos LeodegariiHildradusFulbelinusGauterius.