Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de Marmoutier pour le Vendômois, Nr. 159

Etienne Jambe de Chien, qui était devenu serf en épousant une serve de Marmoutier, s’étant remarié en secondes noces à une femme libre, prétend prouver par le duel qu’il n’est pas serf; mais avant le combat il vient au couvent faire sa soumission à Saint-Martin.
Datierung: 1032-1084

NOTICIA DE STEPHANO CAMBACANIS DE FERRARIA

Notum sit omnibus quod Stephanus Cambacanis de Ferraria accepit in coniugio ancillam Sancti Martini per quam et ipse servus est. Sed cum illa mortua esset et accepisset coniugem aliam mulierem liberam, abnegavit se esse servum Sancti Martini et de hoc arramivit bellum contra nos. Intra terminum autem quo bellum fieri debebat, recognivit se male egisse, venit in capitulum Maioris Monasterii et dedit recognitionem suam, scilicet secundum consuetudinem, imposuit super caput suum IIIIor denarios et per illos tradidit se Sancto Martino et monachis eius,videntibus istis: Constantio Brientio de FerrariaGiraldo cocoBernardo cocoOdone cellararioOtgerio de Elemosina.