Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de Marmoutier pour le Vendômois, Nr. 126

Le chevalier Gradulfe et sa femme Hersende donnent à Saint-Martin, pour le repos de leur âme et du consentement de leurs enfants, une mainferme censive à Putaux, et plus tard trois arpents de vigne à Carcona. Peu après, Gradulfe étant parti pour Jérusalem, Hersende obtient pour elle et pour les siens la participation aux prières et aux aumônes du couvent. Pour donner plus d’autorité à cette donation, les moines payent à Lancelin de Beaugenci, du fief de qui revelait la mainferme, vingt sols pour son autorisation et celle de ses fils. Guy donne son consentement en conservant les six sols de cens qu’il avait sur cette mainferme.

NOTICIA HERSENDIS DE PUTELLIS

Universis sancte Dei ecclesie fidelibus precipue quod successoribus nostris innotescere volumus, quoniam miles quidam de Castro Duno, Gradulfus nomine,atque Hersendis uxor eius, amore compuncti divino, dederunt Sancto Martino, pro redemptione animarum suarum, in loco Maioris Monasterii, faventibus cunctis eorum infantibus, Fulcherio scilicet, Petro, Guidone et Hadensi, unam manufirmam terre censive consistentem in pago vindocinense apud villam que Putellus nominatur. Quam videlicet manufirmam contulit Fulcherius de Vindocino eidem Hersendi filiæ sue, quando eam copula decoravit maritali. Rursus in villa que Carcona vocatur dederunt et ipsi prefato Sancto III arpennos vinearum. Hanc donationem fecerunt ambo annuentibus, ut dictum est, eorum infantibus, apud Castrum Dunum in domo sua, teste Gauscelino, fratre ipsius domine, qui presens aderat, duobus etiam Sancti Martini monachis Johanne videlicet atque Gualone presentibus. Post paululum vero temporis, hec eadem Hersendis, directo in Jerusalem eodem coniuge suo, venit cum quibusdam familie sue militibus ad Maius Monasterium implorandi gratia Sancti Martini suffragium, rogans more precario ut sibi beneficium loci tribueretur, cuius petitioni domnus abba cum ceteris fratribus assensum prebens, non solum illi atque coniugi suo infantibusque suis verum etiam cunctis qui simul cum ea venerant, ipsa deprecante, quod postulaverat exhibuit. Effecta itaque particeps orationum nec non et elemosynarum loci, fecit item donum eiusdem manufirme ac vinearum quas coniux eius et ipsa apud Castrum Dunum contulerant, et posuit illud super altare Sancti Martini. Est autem haec manufirma ab omni quidem consuetudine libera et quieta, sed tantum modo censum solvit VI solidorum in festivitate Sancti Johannis Baptiste que indubitanter VIIIto Kalendas Iulii celebratur. Et ut haec datio pleniorem obtinere crederetur auctoritatem, Lancelinus de Balgenciaco, de cuius fisco erat, acceptis XXti solidis, auctorizavit, et ut itidem filiis suis facere persuaderet convenientie fuit; sed et Guido, filius Simonis, cui census quem supradiximus quotannis solvitur, auctorizavit, censum accepit, solidam esse probavit. Nomina vero testium illius donationis et huius auctorizationis subter notare curavimus:

Johannes monachusLancelinus de Balgenciaco
Gualo monachus
Teodericus JalardusGuarnerius prepositus
Fulcherius filius GradulfiGuido filius Simonis
Petrus frater eiusGauscelinus frater Hersendis.
Guido et ipse filius Gradulfi