Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de Marmoutier pour le Vendômois, Nr. 125

Rainard donne aux moines une mainferme sise à Monceau, dans le Vendômois, moyennant quatre sous de cens qu’ils payeront à Fulcois de Lavardin, trois à Thierry, huit deniers à Lambert, et quatre à Vivian. Sur son conseil, les moines donnent à sa mère, qui avait eu cette mainferme en dot, sept livres pour son consentement.
Datierung: Um 1060

NOTICIA RAINARDI DE MONCELLIS

Notum sit omnibus sancte Dei ecclesie fidelibus quod ego Rainardus de Dalmariaco dedi Sancto Martino Maioris Monasterii unam manufirmam que est sita in Vindocinensi pago apud locum qui appellatur Moncellus. Redduntur etiam IIII solidi denariorum de censu pro ipsa manufirma, in hibernatica festivitate Sancti Martini Fulcodio de Lavarzinio, III solidi Teoderico, VIII denarii Lumberto et Viviano IIII denarii. Erat autem hec manufirma, quando eam Sancto Martino dedi, conscripta in dote genitricis meae; sed monachi, consilio meo, dederunt ei VII libras denariorum eo quod in vita sua donum quod feceram concessit, et manufirmam monachis guerpivit; nomina autem testium qui hoc viderunt et audierunt subter notata sunt:

Otbertus cellarariusHildebertus coquus
Otbertus camerariusGaufredus coquus