Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de Marmoutier pour le Vendômois, 116 ter

Le fils de Fulcrade, Odon le Roux et Renaud donnent à Saint-Martin, pour le salut de leur âme, leur part de l’alleu de Villemalard.
Datierung: 1040-1060

[DE ALODO VILLE MALARDI QUEM DEDIT ODO RUFOS ET FRATER EIUS].

Notum fiat successoribus nostris quod Odo Rufus Fulcradi filius et Rainaldus frater eius, divino compuncti amore, pro animarum suarum redemptione dederunt sancto Martino Maioris Monasterii, ad res scilicet augendas, quibus fratres ibidem omnipotenti Deo famulantes sustentantur, alodum de Villa Malardi, illam videlicet partem quam ipsi illic habere videbantur. Nomina vero testium qui dationem istam fieri viderunt et audierunt subtus notata continentur: Wlgrinus clericus - Fulbertus suus homoRaherius homo AdelelmiGauscelinus homo AdelelmiOtgerius frater eius.