Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de Marmoutier pour le Vendômois, 116 bis

Rothon étant venu à Marmoutier donne à Saint-Martin, en retour de son admission au bénéfice de l’association, sa part de l’alleu de Villemalard, se réservant, sa vie durant, la moitié des coutumes des villains. Mais, à sa mort, toute la terre reviendra à Marmoutier, et, de plus, cent sols de deniers de son argent, pour que sa mémoire soit gardée parmi les familiers des moines.
Datierung: 1034-1064

NOTICIA ROTHONIS DE VILLA MALARDI.

Notum sit omnibus sancte Dei ecclesie fidelibus, quod Rostho filius Rotgerii Divitis, venit ad Maius Monasterium in presentia domni Alberti abbatis, et accepto loci beneficio, dedit Sancto Martino totam suam partem de alodibus Ville Malardi, tali convenientia ut quamdiu ipse vixerit, habeat de consuetudinibus villanorum partem unam et sanctus Martinus alteram. Si vero monachus Sancti Martini terram in suo dominio exercere voluerit, talem partem predicto Rothoni reddiderit qualem ipse ad laborandum miserit. Si autem nichil miserit, totus laboris fructus Sancto Martino erit, et post eius obitum, terra Sancto Martino remanebit quieta et soluta, et centum solidi denariorum de sua pecunia, ut inter monachorum familiares eius fiat memoria. Cuius rei testes, qui audierunt et viderunt, subtus notati sunt: FulbertusHugo clericusGauzcelinusFulcherius.