Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de Marmoutier pour le Vendômois, Nr. 110

Odon le Roux et son frère Rainaud donnent à Saint-Martin, pour le salut de leur âme, leur alleu de Claireau. Leur cousin Bettelin y ajoute, pour le même motif, sa part d’un alleu sis au même lieu.
Datierung: 11. Jahrhundert

NOTICIA ALODI DE CLARELLO.

Notum fieri volumus cunctis successoribus nostris, quod Odo Rufus et Rainaldus frater eius amore divino compuncti, pro redemptione animarum suarum dederunt Sancto Martino Maioris Monasterii optentu scilicet augendarum rerum quibus fratres ibidem conditori nostro famulantes substentantur, alodum quem apud Clarellum habere videbantur, et Bettelinus eorum consobrinus eodem attactus amore, dedit similiter eidem Sancto, pro anime sue remedio, partem suam illius alodi quem in eadem habebat villa. Horum autem donorum cartula certiorem ut optinere credatur in perpetuum firmitatem, testium qui eisdem donis affuerunt, nominibus insertis, eam includi curavimus. Raherius homo AdelelmiWlgrinus clericusFulcherius suus homo - Gauscelinus homo AdelelmiOtgerius frater eius.