Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de Marmoutier pour le Vendômois, Nr. 111

Foucher le Riche, pour le salut de son âme, donne à Saint-Martin un manse de terre proche Savonnière et joignant la terre de Spinoche, que son père Foucher de Vendôme avait déjà donnée au même Saint.
Datierung: 12. Jahrhundert

NOTICIA FULCHERII DE SAVONARIIS.

Notum fiat successoribus nostris quoniam Fulcherius Richi Fulcherii de Vindocino filius moriens, dimisit Sancto Martino Maioris Monasterii ad usum scilicet monachorum qui Deo ibidem deserviunt, pro redemptione anime sue, unam mansuram terre, consistentem apud villam que «Savoneries» appellatur, scilicet iuxta terram que ab eodem Fulcherio patre suo data fuit memorato Sancto, apud villam que Spinochias dicitur. Ut autem donum huius terre ampliorem videretur habere firmitatem, nomina testium illud fieri videntium et audientium subter inserere studuimus. S. Rotberti Timonis prepositi, qui iussu eiusdem Fulcherii terram ipsam mensuravit. – S. Fredaldi. – S. Otgerii maioris.